monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4
Ambrosius, Hexaemeron, 6, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW APPARATUS

0 De mira indole nonnullorum animalium in vitandis sibi noxiis, atque utilibus prosequendis; et de naturalibus virtutibus quas in illis imitari nos oporteat. Est tamen etiam in natura quadrupedum, quod imitari nos sermo adhortetur propheticus, quo exemplo caveamus desidiam, et exiguitate vel infirmitate corporis a virtutis studio non reflectamur, neque revocemur ab ullius propositi magnitudine. Exigua est enim formica, quae maiora suis audet viribus; neque servitio ad operandum cogitur, sed spontaneae proposito prospicientiae futura alimentorum subsidia sibi praestruit. Cuius ut imiteris industriam Scriptura commonet te dicens: Confer te ad formicam, o piger, et aemulare vias eius, et esto illa sapientior. Illa enim nullam culturam possidet, neque eum qui se cogat habens, neque sub domino agens, quemadmodum praeparat escam, quae de tuis laboribus sibi messem recondit; et cum tu plerumque egeas, illa non indiget. Nulla sunt ei clausa horrea, nullae impenetrabiles custodiae, nulli inviolabiles acervi. Spectat custos, furtaque prohibere non audet: aspicit sua damna possessor, nec vindicat. Nigro convectatur agmine praeda per campos, fervent semitae comitatu viantium, et quae comprehendi augusto ore non possunt, humeris grandia frumenta truduntur. Spectat haec dominus messis, et erubescit tam parca piae industriae negare compendia.
17 Quid autem de canibus loquar, quibus insitum est natura quadam referre gratiam, et sollicitas excubias pro dominorum salute praetendere? Unde ad immemores beneficii, et desides atque ignavos clamat Scriptura: Canes muti, nescientes latrare. Sunt ergo canes qui noverint latrare pro dominis, noverint sua tecta defendere. Unde et tu disce vocem tuam exercere pro Christo, quando ovile Ecclesiae incursant lupi graves. Disce in ore tuo verbum tenere; ne quasi mutus canis commissam tibi fidei custodiam quodam praevaricationis silentio deseruisse videaris. Talis canis viator et comes angeli est, quem Raphael in libro prophetico non otiose sibi et Tobiae filio adiungendum putavit, quando perrexit ut Asmodaeum fugaret, firmaret copulam congiugalem . Memoris enim affectus gratia pellitur daemonium, stabilitur coniugium. Mutae itaque specie bestiae sanctus Raphael angelus Tobiae iuvenis, quem tuendum receperat, ad relationem gratiae erudiebat affectum. Quis enim non erubescat gratiam bene de se merentibus non referre, cum videat etiam bestias refugere crimen ingrati? Et illae impertitae alimoniae servant memoriam, tu non servas salutis acceptae?
18 Ursa insidians licet, ut Scriptura ait, est enim plena fraudis fera; tamen fertur informes utero partus edere, sed natos lingua fingere atque in speciem sui similitudinemque formare. Non miraris in fera tam pii oris officia, cuius naturam pietas exprimit? Ursa igitur partus suos ad sui effingit similitudinem, tu filios tuos instituere similes tui non potes?
19 Quid quod etiam medendi industriam non praetermisit? Siquidem gravi affecta caede, et consauciata vulneribus mederi sibi novit herbae cui nomen est φλόμος, ut Graeci appellant, ulcera subiiciens sua; ut solo curentur attactu. Serpens quoque pastu feniculi caecitatem repellit exceptam. Itaque ubi oculos obduci sibi senserit, nota remedia petit, nec fraudatur effectu. Testudo visceribus pasta serpentis, cum venenum adverterit sibi serpere, origano medicinam suae salutis exercet: et cum sit volutabris palustribus mersa; curare se tamen proprio novit antidoto, certoque auxilio sanitatis potestates herbarum etiam ipsa scire se comprobat. Videas etiam vulpem lacrymula pinus medentem sibi, et tali remedio imminentis mortis spatia proferentem.
20 Clamat ipse Dominus in Hieremiae libro: Turtur et hirundo, agri passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit iudicia Domini. Novit hirundo quando veniat, quando etiam revertatur. Novit etiam pia avis annuntiare adventus sui testimonio veris indicium. Novit etiam formica explorare serenitatis tempora; nam cum adverterit madidatos imbre fructus suos humescere, explorato diligentius aere quando iugem possit servare temperiem, acervos reserat suos, et de cavernis foras suis humeris exportat; ut iugi sole propria frumenta siccentur. Denique haud quaquam illis diebus omnibus rumpi de nubibus imbres videris, nisi cum fruges suas horreis propriis formica revocaverit. Boves impendente pluvia ad praesepia se tenere noverunt. Iidem ubi naturali sensu mutationem coeli collegerint, foras spectant, et ultra praesepia cervices extendunt suas una omnes specie; ut prodire se velle testentur. Ovis sub adventu hyemis inexplebilis ad escam insatiabiliter herbam rapit, eo quod praesentiat asperitate hyemis defuturam; ut se prius herbae pabulo farciat, quam gelu adurente omnis herba deficiat. Echinus iste terrenus, quem vulgo ericium vocant, si quid insidiarum praesenserit, spinis suis clauditur, atque in sua se arma colligit, ut quicumque eum contingendum putaverit, vulneretur. Idemque echinus futuri providens geminas sibi respirandi vias munit; ut quando Boream flaturum collegerit, Septentrionalem obstruat; quando Noto cognoverit detergi aeris nubila, ad Septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obvios, et e regione nocituros.
21 Unde dignam Domino laudem Propheta detulit, dicens: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. Omnia penetrat divina sapientia, implet omnia: idque locupletius ex irrationabilium sensibus, quam ex rationabilium disputatione colligitur. Validius est enim naturae testimonium, quam doctrinae argumentum. Cui animanti incognitum est quemadmodum suam tueatur salutem: si virtus suppetit, resistendo; si velocitas, fugiendo; si astutia, praecavendo? Quis eas usum medendi herbarumque docuit habere notitiam? Homines sumus, et saepe specie herbarum fallimur, et plerumque quas salubres putamus, noxias reperimus. Quoties inter dulces epulas cibus lethalis irrepsit, et inter ipsas aulicorum excubias ministrorum, vitalia regum feralis esca penetravit? Ferae solo norunt odore noxia et profutura discernere: nullo praevio, nullo praegustatore carpitur herba, nec laedit. Melior enim magistra veritatis natura est. Haec sine ullius magisterio suavitatem sanitatis nostris infundit sensibus, eadem doloris acerbitatem docet esse fugiendam. Hinc vita dulcior, hinc mors amarior. Haec commendat leaenae catulos suos, et immitem feram materno mollit affectu. Haec tigridis interpellat ferocitatem, et imminentem eam praedae reflectit. Namque ubi vacuum raptae sobolis cubile repererit, illico vestigiis raptoris insistit. At ille quamvis equo vectus fugaci, videns tamen velocitate ferae se posse praeverti, nec evadendi ullum suppetere sibi posse subsidium, technam huiusmodi fraude molitur. Ubi se contiguum viderit, sphaeram de vitro proiicit: at illa imagine sui luditur, et sobolem putat, revocat impetum, colligere fetum desiderans. Rursus inani specie retenta totis se ad comprehendendum equitem viribus fundit et iracundiae stimulo velocior fugienti imminet. Ille iterum sphaerae obiectu sequentem retardat; nec tamen sedulitatem matris memoria fraudis excludit: cassam versat imaginem, et quasi lactatura fetus residet. Sic pietatis suae studio decepta, et vindictam amittit et sobolem.
22 Quod nobis Scriptura affert, quae dicit: Filii, diligite patres vestros: parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Natura hoc bestiis infundit, ut catulos proprios ament, fetus suos diligant. Nesciunt illae odia novercalia, nec mutato concubitu parentes a sobole depravantur, neque noverunt praeferre filios posterioris copulae, superioris autem negligere. Norunt pignora sua, nesciunt charitatis differentiam, odiorum incentiva, offensionum discrimina. Simplex ferarum natura est, nescit veritatis calumnias. Sic enim omnia temperavit Deus, ut quibus minus rationis daret, plus indulgeret affectus. Quae fera pro catulis suis non ipsa potissimum se offerat morti? Quae fera fetus suos innumeris licet obsessa cuneis armatorum, non suis visceribus tegat? Ingruat licet telorum seges, illa tamen parvulos suos muro sui corporis septos immunes praestat periculi. Quid dicit homo qui mandatum negligit, naturam oblitterat! Filius patrem despicit, pater abdicat filium; et hoc putant ius esse, ubi damnatur fecunditas: se potius pater damnat, qui facit irritum esse quod genuit. Et hoc putatur auctoritatis esse, ubi sterilitatis natura muletatur.
23 Exsortem rationis canem esse nemo dubitaverit; tamen si sensus eius vigorem consideres, censes eum sentiendi sagacitate vim sibi rationis adsciscere. Denique quod pauci in gymnasiis constituti, qui totam in discendo vitae longaevitatem contriverint, vix potuerunt cognoscere, ut syllogismorum coniunctiones contexerent, hoc naturali canis eruditione comprehendere facile poterit aestimari. Nam ubi vestigium leporis cervive repererit, atque ad diverticulum semitae venerit, et quoddam viarum compitum quod partes in plurimas scinditur; obiens singularum semitarum exordia, tacitus secum ipse pertractat, velut syllogisticam vocem sagacitate colligendi odoris emittens. Aut in hanc partem, inquit, deflexit, aut in illam; aut certe in hunc se anfractum contulit: sed nec istam, nec illam ingressus est viam: superest igitur ut in istam se partem sine dubitatione contulerit. Quod homines vix prolixa compositae artis meditatione componunt, hoc canibus ex natura suppetit; ut ante mendacium deprehendant, et postea falsitate repudiata inveniant veritatem. Nonne totos dies conferunt philosophi propositiones sibi in pulvere dividentes, qui radio sibi describunt singulas, et ex tribus cum unam earum veram esse necesse sit, duas primo interficiunt tamquam mendacio congruentes, et sic in ea quae relicta est, vim veritatis inhaerere definiunt? Quis tam tenax potest esse beneficii, et memor gratiae? Quandoquidem pro domino etiam in latrones insilire noverunt, et extraneorum accessus prohibere nocturnos, et mori pro dominis, et commori cum dominis sint parati? Saepe etiam necis illatae evidentia canes, ad redarguendos reos indicia prodiderunt; ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum.
24 Antiochiae ferunt in remotiori parte urbis crepusculo necatum virum, qui canem sibi 'adiunctum haberet. Miles quidam praedandi studio minister caedis exstiterat: tectus idem tenebroso adhuc diei exordio in alias partes concesserat: iacebat inhumatum cadaver, frequens spectantium vulgus astabat, canis questu lacrymabili domini deflebat aerumnam. Forte is qui necem intulerat, ut se habet versutia humani ingenii, quo versandi in medio auctoritate praesumpta fidem adscisceret innocentiae, ad illam circumspectantis populi accessit coronam, et velut miserans appropinquavit ad funus. Tum canis sequestrato paulisper questu doloris, arma ultionis assumpsit atque apprehensum tenuit et velut epilogo quodam miserabile carmen immurmurans universos convertit in lacrymas, fidem probationi detulit, quod solum tenuit ex plurimis, nec dimisit. Denique perturbatus ille, quod tam manifestum rei indicem neque odii, neque inimicitiarum, neque invidiae, aut iniuriae alicuius poterat obiectione evacuare, crimen diutius nequivit refellere. Itaque quod erat difficilius, ultionem persecutus est; quia defensionem praestare non potuit. Quid nos dignum nostro referimus Creatori, cuius cibo vescimur, et dissimulamus iniurias, et saepe inimicis Dei eas quas a Deo accepimus, epulas exhibemus?
25 Quid agniculis simplicius, quos minusculae parvulorum comparamus innocentiae? Saepe ex his in magno grege agniculus per ovilia tota vagatus errat a matre, et cum eam reperire non possit, balatu frequenti absentem citat, ut responsurae vocem excitet, quo ad eius sonum errabunda replicet vestigia: multis licet versetur in millibus ovium, recognoscit vocem parentis, festinat ad matrem, lactis quoque materni notos sibi fontes requirit: quamvis cibi desiderio teneatur et potus, transcurrit tamen aliena ubera gravida, licet humore lactis exundent; solam matrem requirit, solius sibi materni uberis pauperes succos significat abundare. Illa quoque inter multa agniculorum millia solum filium novit; unus plurimorum balatus, eadem species; illa tamen fetum suum discernit a caeteris, et solum filium tacito pietatis testimonio recognoscit. Pastor errat in discretione ovium, agniculus in agnitione matris nescit errare. Pastor fallitur specie: sed ovis pietate non fallitur. Unus odor omnibus, sed tamen habet natura odorem suum domesticum quem soboles chara speciali quadam videtur proprietate redolere.
26 Habet suos usus natura, et sensus domesticos. Vix infantulo coeperunt dentes prorumpere, et iam novit sua arma tentare. Nondum catulo dentes, et tamquam habeat, ore proprio se quaerit ulcisci. Nondum cervo cornua, et tamen fronte praeludit, atque ea quae nondum expertus sit, tela minitatur. Lupus si prior hominem viderit, vocem eripit, et despicit eum tamquam victor vocis ablatae. Idem si se praevisum senserit, deponit ferociam, non potest currere. Leo gallum et maxime album veretur. Caprea vulnerata dictamnum petit, et de vulnere excludit sagittas. Norunt et bestiae remedia sua. Leo aeger simiam quaerit, ut devoret; quo possit sanari. Leopardus capreae agrestis sanguinem bibit, et vim languoris evitat. Omnis fera aegra canis hausto curatur sanguine. Ursus aeger formicas devorat. Cervus oleae ramusculos mandit.
27 Ergo ferae norunt expetere ea quae sibi prosint; tu ignoras, o homo, remedia tua! Tu nescis quomodo virtutem eripias adversario, ut te tamquam praeventus lupus effugere non possit, ut oculo tuae mentis eius perfidiam deprehendas, et prior cursum verborum eius impedias, impudentiam eius et acumen disputationis obtundas. Quod si te ille praevenerit, vocem tibi aufert: et si obmutueris, solve amictum tuum, ut sermonem resolvas. Et si in te insurrexerit lupus, petram cape, et fugit. Petra tua Christus est. Si ad Christum confugias, fugit lupus, nec terrere te poterit. Hanc petram quaesivit Petrus, cum titubaret in fluctibus, et invenit; quia dexteram amplexus est Christi.
28 Quid dicam allio homines delectari, et illud ad escam sumere, quod et leopardus fugit? Denique sicubi allium aliquis confricandum putaverit, leopardus inde exsilit, nec resistit. Cuius venenata fera odorem non potest sustinere, id tu pro cibo sumis, et visceribus infundis internis? Sed medicatur interdum doloribus. Sumatur pro medicamento, non pro cibo: sumatur ab aegrotantibus, non ab epulantibus. Medicamentum quaeris, et ieiunium fugis; quasi maius aliud remedium reperire possis. Ieiuni hominis sputum si serpens gustaverit, moritur. Vides quanta vis ieiunii sit; ut et sputo suo homo terrenum serpentem interficiat, et merito spiritalem.
29 Quantam Dominus etiam minusculis infudit prudentiam! Turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, squillae folia superiacit. Novit enim quod huiusmodi folia lupi fugere consuerint. Novit vulpecula quomodo posteritatem foveat suam: et tu ignoras, tu negligis quomodo adversum lupos nequitiae spiritalis posteritatem vitae huius habeas tutiorem?



Ambrosius, Hexaemeron, 6, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4